1799. Quod 'ecce filius domus meae hereditans me' significet quod externum modo foret in regno Domini, constat ex significatione 'heredis et hereditare' in sensu interno; 'heres fieri seu hereditare' significat vitam aeternam in regno Domini; omnes qui in regno Domini, sunt 'heredes,' nam vivunt ex vita Domini quae est vita amoris mutui, et inde appellantur 'filii'; Domini filii seu heredes sunt omnes qui in Ipsius vita sunt, quia ex Ipso illorum vita, et ab Ipso nati, hoc est, regenerati; qui ab aliquo nascuntur, sunt heredes, ita omnes qui a Domino regenerantur, nam tunc vitam accipiunt Domini. [2] Sunt in regno Domini, externi, interiores, et interni; spiritus boni qui in primo caelo, sunt externi; spiritus angelici qui in altero caelo, sunt interiores; angeli qui in tertio, sunt interni; qui externi sunt, non ita propinqui aut prope sunt Domino ac qui interiores, nec hi ita propinqui seu prope ac qui interni; Dominus ex amore Divino, seu misericordia, omnes vult habere prope Se, utque non foris stent, hoc est, in primo caelo, sed vult ut in tertio, et si posset, non modo apud Se sed in Se; talis est amor Divinus seu Domini: et quia Ecclesia tunc solum erat in externis, conquestus hic est, dicens 'ecce filius domus meae hereditans me,' quo significatur quod sic externum modo esset in regno Ipsius; sed consolatio sequitur, et promissio de internis, in versibus mox sequentibus; quid externum Ecclesiae, dictum est prius n. 1083, 1098, 1100, 1151, 1153. [3] Ipsum doctrinale non facit externum, minus internum, ut supra dictum, nec distinguit apud Dominum Ecclesias, sed est vita secundum doctrinalia, quae omnia dum vera sunt, spectant charitatem ut suum fundamentale; quid doctrinale, nisi ut doceat quomodo homo erit? [4] in orbe Christiano sunt doctrinalia quae distinguunt Ecclesias, et vocant se inde Romano-Catholicos, Lutheranos, Calvinistas seu Reformatos, et Evangelicos, praeter alia nomina; quod ita dicantur, est ex solo doctrinali, quod nusquam ita foret si amorem in Dominum et charitatem erga proximum facerent principale fidei; tunc forent illa solum varietates opinionum de mysteriis fidei, quas vere Christiani unicuique relinquerent secundum suam conscientiam, et corde suo dicerent quod vere Christianus sit, quando vivit sicut Christianus seu sicut Dominus docet; ita ex omnibus diversis Ecclesiis fieret una, ac omnia dissidia quae ex solo doctrinali existunt, evanescerent; immo odia unius contra alium momento dissiparentur, et fieret regnum Domini in terris. [5] Ecclesia Antiqua proxime post diluvium tametsi per plura regna sparsa, usque talis fuit, nempe quod quoad doctrinalia inter se multum differrent, sed usque principale fecerunt charitatem, et cultum spectarunt non a doctrinalibus quae fidei, sed a charitate quae vitae, quod intelligitur per id quod 'omnibus fuit unum labium, et una verba,' Gen. xi 1, de quibus videatur n. 1285.