1772. Ex Divina Domini Misericordia, etiam mihi concessum fuit similiter videre Verbum Domini in sua pulchritudine in sensu interno, et hoc multoties, non sicut dum singulae voces quoad sensum internum explicantur, sed omnia et singula in una serie; quod dici potest, ex paradiso terrestri videre paradisum caelestem.