1764. Semel etiam mecum locuti sunt spiritus per mera repraesentativa visualia, repraesentando varii coloris flammas, lumina, nubes ascendentes et descendentes, diversi generis domunculas et pulpita, vasa, personas diversimode amictas, et plura alia, quae omnia significativa erant, ex quibus solis sciri potuit quid vellent.