Arcana Coelestia (Potts) n. 1759

Previous Number Next Number See English 

1759. Spirituum caelestium loquela non facile influere potest in sonos articulatos seu voces apud hominem, nam nulli voci inaptari potest in qua est aliquid sonans stridule, aut in qua est duplicatio durior consonantium, nec cui inest idea ex scientifico; quare raro influunt in loquelam aliter ac per affectiones, quae instar fluvii aut aurae emolliunt voces. Spirituum qui medii sunt inter caelestes et spirituales, loquela est dulcis, fluens instar lenissimae atmosphaerae, mulcens organa recipientia, et molliens ipsas voces, quoque cita et certa; fluiditas et amoenitas loquelae inde est quod caeleste bonum in ideis illorum tale sit, nec aliquid dissentiens loquelae a cogitatione; omne harmonicum dulce in altera vita est a bonitate et charitate. Spiritualium loquela etiam fluida est, sed non ita mollis et lenis; hi sunt qui imprimis loquuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church