Arcana Coelestia (Potts) n. 1742

Previous Number Next Number See English 

1742. 'Da mihi animam, et acquisitionem accipe tibi': quod significet ut daret illis vitam, et cetera non curarent, constat ex significatione 'animae' quod sit vita, de qua prius n. 1000, 1005, 1040, et ex significatione 'acquisitionis' quod sint cetera, quae non ita proprie sunt vitae, de quibus in mox sequentibus. [2] Vita quam spiritus mali habent et perdite amant, est vita cupiditatum amoris sui et mundi; inde vita odiorum, vindictarum et crudelitatum; in nulla alia vita jucundum dari putant; sunt sicut homines, nam homines fuerunt et a vita cum fuerunt homines, hoc retinent; qui in jucundo talium cupiditatum omnem vitam ponunt, non scientes aliter quam quod a vita sit unica, et cum illam amittunt, quod prorsus morituri; sed qualis vita sit quam amant, constat a talibus in altera vita; vertitur a in fetidam et excrementitiam, et mirum, fetorem istum ut jucundissimum percipiunt, ut constare potest ab illis quae ab experientia n. 820, 954; similiter ac [3] Daemones, qui cum a Domino ejicerentur ex maniaco, ex timore vitae rogabant ut mitterentur in porcos, Marc. v 7-13;

quod fuerint in qui in vita corporis foedae avaritiae dediti fuerunt, constare potest exinde quod tales videantur sibi in altera vita inter porcos degere, ex eo quod porcorum vita avaritiae correspondeat, et ideo illis jucunda, ut constat ex illis quae ab experientia n. 939.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church