Arcana Coelestia (Potts) n. 1713

Previous Number Next Number See English 

1713. 'Ille et servi illius': quod significet Rationalem Hominem et quae in Externo oboediverunt, constat a significatione 'illius,' hoc est, Abrami quod sit Interior Homo, de qua supra, et a significatione 'servorum' quod sint quae oboediunt. Omnia quae in externo homine, antequam hic liberatus est et vindicatus, dicuntur 'servi,' nam non aliter ac oboediunt interiori; ut pro exemplo, apud exteriorem hominem sunt affectiones et sunt scientifica; illae sunt ex bonis hominis interioris, haec sunt ex veris ejusdem; cum aguntur ut concurrant cum interiore homine, dicuntur 'servire et oboedire'; quare hic per 'servos' non alia significantur quam quae oboediverunt in externo homine.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church