Arcana Coelestia (Potts) n. 1701

Previous Number Next Number See English 

1701. Quod 'venit evasor et indicavit Abramo Hebraeo' significet quod perciperet Dominus ex Interiore Ipsius Homine, constat a significatione 'Abrami Hebraei' quod sit Interior Homo conjunctus Interno, de qua mox infra; et quia in interno sensu praedicantur haec de Domino, et historica sunt repraesentativa, patet quod 'veni evasor et indicavit' non aliud significet quam quod Dominus perceperit: quod in Externo Homine peragitur, Interior Homo percipit sicut foret quasi quis indicaret; Dominus Qui perceptionem omnium quae fiebant, habuit, manifeste novit qualia et unde illa quae apud Ipsum existebant; ut si quid mali occuparet Externi Hominis affectiones aut si quid falsi ejus cognitiones; non potuit non nosse quale esset et unde, sed etiam quinam spiritus mali excitarent illa, et quomodo excitarent, praeter plura; nam talia et innumerabilia alia non latent angelos, et vix homines qui perceptionem caelestem habent, minus Dominum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church