Arcana Coelestia (Potts) n. 1673

Previous Number Next Number See English 

1673. 'Et percusserunt Rephaim in Ashteroth Karnaim, et Zuzimos in Ham, et Emim in Shave Kiriathaim': quod significent persuasiones falsi seu inferna talium quae Dominus evicit, constat ex significatione Rephaim, Zuzimorum, et Emim quod sint similis generis ac Nephilim qui memorantur Gen. vi 4, qui quod significent persuasiones falsi, seu illos qui ex persuasione suae altitudinis et praeeminentiae nihili fecerunt omnia sancta et vera, et qui falsitates infuderunt cupiditatibus, ostensum satis superque est ibi, videatur n. 581, et ex locis ibi adductis, Num. xiii 33; Deut. ii 10; Esai. xiv 9; xxvi 14, 19; Ps. (x)lxxxviii 11 [A.V. 10] Sunt hic genera persuasionum falsi quae per hos tres, tum per 'Horitas in monte Seir' significantur; nam plura genera persuasionum falsi sunt, non modo secundum falsitates sed etiam secundum cupiditates quibus adjunguntur aut infunduntur aut a quibus profluunt et producuntur; quales persuasiones falsi sunt nusquam constare potest alicui homini, qui vix plus novit quam quod persuasio falsi et cupiditas mali detur, at in altera vita in sua genera et in suas species distinctissime dispositae sunt: [2] dirissimae persuasiones falsi fuerunt apud eos qui ante diluvium vixerunt, imprimis apud eos qui Nephilim dicti; hi tales fuerunt ut persuasionibus suis in altera vita omnem facultatem cogitandi adimant spiritibus ad quos alluunt, ut hi videantur sibi vix vivere, minus aliquid verum posse cogitare est enim, ut ostensum, communicatio omnium cogitationum in alter; vita, quare cum persuasivum tale influit, non potest aliter quam quasi necare omnem cogitationis aliorum potentiam: tales nefandae gente fuerunt contra quas Dominus in prima pueritia pugnavit et quas evicit; quas nisi Dominus per Adventum Suum in mundum evicisset, nusquam aliquis homo hodie in tellure hac superesset, nam omnis homo regitur per spiritus a Domino: hodie iidem ex phantasiis sui circumdati sunt quasi nimbosa petra, e qua jugiter exsurgere conantur sed incassum, de quibus videatur n. 1265-1272, et prius multoties; qui quoque, et tales, intellecti sunt per Esaiam, Mortui non vivent, Rephaim non surgent, eo quod visitasti, et delevisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum, xxvi 14:

[3] et apud Davidem, Num mortuis facies miraculum, num Rephaim surgent, confitebuntur Tibi, Ps. (x)lxxxviii 11 [A.V. 10];

ubi per 'mortuos' non intelliguntur mortui sed damnati. Sunt quoque hodie ex orbe imprimis Christiano quibus quoque persuasiones sunt sed non tam dirae quales fuerunt antediluvianis; persuasiones falsi sunt aliae quae partem et voluntariam et intellectualem hominis occupant; tales fuerunt antediluvianorum, et horum quae significantur per 'Rephaim, Zuzimos et Emim'; at sunt persuasiones falsi aliae quae solum partem intellectualem occupant, ex principiis falsi apud se confirmatis oriundae; hae non ita fortes sunt, nec necativae sicut illorum sed usque in altera vita spiritibus multum incommodi inferunt, et quoad partem, eorum cogitandi facultatem auferunt; spiritus qui tales sunt, apud hominem excitant mera confirmantia falsi, sic ut homo non aliter videat quam quod falsum sit verum, et malum sit bonum; est sphaera eorum quae talis; ut primum aliquid veri evocatur ab angelis, illi suffocant et exstinguunt; [4] homo potest appercipere num a talibus regitur per id solum, si vera Verbi putat falsa esse, et se confirmat ut non aliter possit videre; tunc satis certis esse potest quod tales spiritus apud illum sint et quod dominentur; similiter illi qui sibi persuadent omne emolumentum proprium esse bonum commune, et non aliud pro communi bono reputant quam quod etiam proprium (x)est; spiritus mali apud eum tot confirmantia suggerunt ut non aliter videat; qui tales sunt, ut omne proprium spectant ut commune bonum, aut obvelant specie quod sit commune bonum, in altera vita similiter faciunt quoad commune bonum ibi: quod talis sit influxus spirituum apud hominem, ex continua experientia ad vivum datum est nosse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church