1670. 'In quarto decimo anno': quod significet primam tentationem, constare potest a significatione 'quatuordecim' seu finis secundae septimanae, de qua n. 728, ubi 'tempus septem dierum seu unius septimanae' significat tentationis principium; quatuordecim seu duarum septimanarum, idem; hic quatuordecim quia spectant duodecim quae praecedunt, quibus significatum tempus pueritiae, ut dictum.