1668. 'Et tertio decimo anno rebellarunt': quod significet principium tentationum in pueritia, constat a significatione 'tertii decimi anni' et a significatione 'rebellare'; 'tertius decimus annus' est intermedius inter duodecim et quatuordecim; quid per duodecim significatur, dictum est, et quid per quatuordecim sequitur; intermedium inter nullam tentationem et tentationem est 'tredecim': quid 'rebellare' significat, constare potest, cum praedicatur de malis apud hominem aut de malis spiritibus, quando subjugati sunt aut serviunt, ac incipiunt exsurgere et infestare; [2] mala seu mali spiritus in tantum rebellant, in quantum homo qui in bonis et veris esse vult, confirmat apud se aliqua mala et falsa, seu in quantum ejus bonis et veris se insinuant cupiditates et falsitates; in his est vita spirituum malorum, in bonis autem et veris est vita angelorum, inde infestatio et pugna; hoc apud omnes qui conscientiam habent, et adhuc magis apud Dominum cum puer, Qui perceptionem; apud illos qui habent conscientiam, oritur inde dolor mutus, at apud illos qui perceptionem, dolor acutus, et quo interior perceptio, eo acutior; inde qualis tentatio Domini prae hominum fuerit, constare potest, Qui perceptionem interiorem et intimam habuit.