Arcana Coelestia (Potts) n. 1663

Previous Number Next Number See English 

1663. 'Fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, e rege Belae, haec Zoar': quod significent totidem genera cupiditatum mali et persuasionum falsi contra quae Dominus pugnavit, constare quoque potest a significatione horum regum et harum gentium qua nominantur, ut et a sequentibus; quaenam cupiditates mali et quaenam persuasiones falsi per singulas significentur, etiam prolixum nimis foret exponere; de significatione Sodomae et Amorae, tum Admae e Zeboiim, ut et Zoar, paucis prius actum est; sunt genera communissima seu maxime universalia malorum et falsorum, quae in sensu interno significata hic sua serie sequuntur. [2] Quod Dominus prae omnibus in universo graviores aut gravissimas tentationes subierit et sustinuerit non ita notum est ex Verbo, ubi solum memoratur quod in deserto fuerit quadraginta dies et tentatus a diabolo; ipsae tentationes quas tunc habuit, non descriptae sunt quam paucis, quae tamen pauca involvunt omnia, sicut quod memoratur apud Marc. i 12, 13, quod 'ibi fuerit cum bestiis,' per quas significantur pessimi ab infernali turba; et quae dein memorantur quod 'a diabolo ductus super pinnas templi et super montem altum' sunt nihil aliud quam repraesentativa gravissimarum tentationum quas habuit in deserto, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church