1660. Vers. 1, 2. Et fuit in diebus Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Elami, et Tidalis regis Goiim, fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, et rege Belae, haec Zoar. 'Fuit in diebus' Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Ellasar, et Tidalis regis Goiim' significant totidem genera bonorum et verorum apparentium, quae in se non bona et vera sunt, apud Domini Externum Hominem; singuli reges et singulae gentes aliquod tale bonum et verum: 'fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, et rege Belae, haec Zoar' significant totidem genera cupiditatum mali et persuasionum falsi, contra quas Dominus pugnavit.