Arcana Coelestia (Potts) n. 1621

Previous Number Next Number See English 

1621. Quod atmosphaeras quae lucis sunt, quia ex luce illa, attinet, in quibus vivunt beati, sunt innumerabiles, et tanta pulchritudine et amoenitate ut describi non possint: sunt atmosphaerae adamantinae, quae fulgurant in omnibus minimis, sicut a diamantinis sphaerulis: sunt atmosphaerae rutilationi omnium lapidum pretiosorum similes: sunt atmosphaerae sicut unionum a centris pellucentium et radiatae coloribus nitidissimis: sunt atmosphaerae flammantes sicut ex auro, tum ex argento, etiam ex auro et argento adamantino: sunt atmosphaerae florum diversicolorum, qui in minimis et inconspicuis formis sunt; tales implent caelum infantum cum innumerabili varietate: immo etiam sistuntur atmosphaerae sicut ludentium infantum in minimis inconspicuis, sed perceptibilibus modo intima idea, formis, ex quibus infantes ideam capiunt quod omnia circum eos vivant, sintque in vita Domini, quae intima illorum afficit felicitate: praeter plures, nam varietates sunt innumerabiles, etiam ineffabiles.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church