Arcana Coelestia (Potts) n. 1610

Previous Number Next Number See English 

1610. 'Ponam semen tuum sicut pulverem terrae': quod significat multiplicationem in immensum, constat absque explicatione; hic dicitur quod poneretur semen sicut 'pulvis terrae'; alibi in Verbo sicut 'pulvis maris'; alibi sicut 'stellae caelorum'; unumquodvis suam peculiarem significationem habet; 'pulvis terrae' spectat illa quae sunt caelestia, nam terra, ut ostensum prius, significat caeleste amoris, 'pulvis maris' spectat illa quae sunt spiritualia, nam 'mare,' ut quoque ostensum, significat spirituale amoris; 'sicut stellae caelorum' significat utrumque in superiore gradu; quae quia innumerabilia sunt, facta inde formula sollemnis per illa exprimere fructificationem et multiplicationem in immensum. [2] Quod semen multiplicaretur in immensum, hoc est fides amoris seu amor, in supremo sensu significat Dominum, et quidem Humanam Ipsius Essentiam, nam Dominus quoad Humanam Essentiam appellatur 'semen mulieris,' de quo n. 256; et cum Humana Domini Essentia, intelligitur per multiplicationem in immensum, infinitum caeleste et spirituale: cum autem per semen significatur fides charitatis seu charitas in genere humano, intelligitur quod semen in unoquovis qui in charitate vivit, multiplicaretur in immensum; quod etiam fit apud unumquemvis qui in charitate vivit, in altera vita; apud illum tantum multiplicatur charitas et inde fides et cum his felicitas ut non nisi quam per immensum et ineffabile describi possit; cum per semen significatur genus humanum, ejus multiplicatio in regno Domini etiam in immensum est, non solum ex illis qui intra Ecclesiam sunt et eorum infantibus sed etiam ex illis qui extra Ecclesiam et eorum infantibus; inde regnum Domini seu caelum est immensum, de cujus immensitate, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church