1597. 'Et Lot habitavit in urbibus planitiei': quod significet externum hominem quod esset in scientificis, constat a repraesentatione 'Loti' quod sit externus homo, et a significatione 'urbis seu urbium' quod sit doctrinalia, quae in se non aliud sunt quam scientifica, quando praedicantur de externo homine cum hic separatus est ab interno; quod 'urbes' significent doctrinalia tam vera quam falsa, ostensum est prius n. 402.