1590. Quod haec significent quod apparuerit Domino Externus Homo qualis est in sua pulchritudine cum Interno conjunctus, constare potest ex sensu interno, in quo Dominus quoad Internum Hominem repraesentatur per 'Abramum,' et quoad Externum per 'Lotum.' Qualis pulchritudo est Externi Hominis cum is conjunctus Interno, non describi potest, quia non datur apud ullum hominem praeter apud solum Dominum; quod apud hominem et angelum, est a Domino; duntaxat aliquantulum constare potest ex imagine Domini quoad Externum Ipsius Hominem in caelis, videatur n. 553 et 1530. Tres caeli sunt imagines Externi Hominis Domini, quorum pulchritudo nusquam describi potest per aliquod quod sistat ideam qualis est, ad captum alicujus; sicut apud Dominum omne est Infinitum, ita in caelo omne est indefinitum; indefinitum caeli est imago Infiniti Domini.