Arcana Coelestia (Potts) n. 1587

Previous Number Next Number See English 

1587. 'Antequam perdidit Jehovah Sodomam et Amoram': quod significet hominem externum cupiditatibus mali et persuasionibus falsi destructum, constare potest a significatione 'Sodomae' quod sint cupiditates mali et a significatione 'Amorae' quod sint persuasiones falsi; haec enim duo sunt quae destruunt externum hominem et separant ab interno; et haec duo fuerunt quae destruxerunt Antiquissimam Ecclesiam ante diluvium; cupiditates mali sunt voluntatis et persuasiones falsi sunt intellectus; quae duo cum regnant, totus externus homo est destructus, qui cum destructus etiam separatus est ab interno; non quod anima seu spiritus separetur a corpore, sed quod bonum et verum ab anima seu spiritu ejus separata sint ut non influant nisi remote; de quo influxu, ex Divina Domini Misericordia, alibi: et quia in genere humano externus homo ita destructus fuit, et disruptum ejus vinculum cum interno, hoc est, cum bono et vero, Dominus in mundum venit ut conjungeret et uniret Externum hominem Interno, hoc est, Humanam Essentiam Divinae. Qualis sit externus homo cum conjunctus interno, hic describitur, nempe 'antequam' perdidit Jehovah Sodomam et Amoram, quod fuerit sicut hortas Jehovae, sicut terra Aegypti veniendo Zoar.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church