1570. Vers. 7. Et fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti: et Canaanita et Perizzita tunc habitans in terra. 'Fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti' significat quod internus homo et externus non concordarent; 'pastores pecoris Abrami' sunt caelestia; 'pastores pecoris Loti' sunt sensualia: 'et Canaanita et Perizzita tunc habitans in terra' significant mala et falsa in externo homine.