Arcana Coelestia (Potts) n. 1561

Previous Number Next Number See English 

1561. 'Et invocavit ibi Abram nomen Jehovae': quod significet cultum internum in illo statu, constat a significatione 'invocare nomen Jehovae,' de qua prius n. 440 et 1455; quod hic quoque memoretur de altari et quod dicatur quod 'invocaverit nomen Jehovae' similiter ac in cap. praec. vers. 8, causa est quod similes status sint, cum differentia quod hic lucidus respective ad illum; cognitiones cum implantantur priori statui, de quo dictum, faciunt illum lucidum: quando conjungitur verum et bonum per cognitiones caelesti priori, tunc activam illius describitur ita; ipse cultus non est nisi activum quoddam existens ex caelesti quod est intus; ipsum caeleste nusquam potest esse absque activo; cultus est activum primum, nam ita se expromit, quia in illo gaudium percipit; omne bonum amoris et charitatis est ipsum activum essentiale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church