Arcana Coelestia (Potts) n. 1554

Previous Number Next Number See English 

1554. 'Ivit secundum itinera sua': quod significet secundum ordinem, constare potest ex significatione 'itinerum' seu 'profectionum' quod sint progressiones ulteriores, de qua n. 1457, quae quia factae sunt secundum ordinem, tunc 'itinera' non aliud significant. Dominus a prima infantia secundum omnem ordinem Divinum progressus est ad caelestia et in caelestia, qui ordo qualis sit, describitur per Abramum in sensu interno. Secundum talem ordinem quoque feruntur omnes qui e novo creantur a Domino; qui tamen ordo apud homines est varius, secundum cujusvis naturam et genium; sed ordinem quo fertur homo dum regeneratur, nemo mortalium novit, ne quidem angeli nisi umbratiliter, sed solus Dominus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church