Arcana Coelestia (Potts) n. 1547

Previous Number Next Number See English 

1547. 'Et Lot cum illo': quod significet sensuale, paucis indicatam est prius n. 1428; hic quia agitur in specie de Loto, sciendum quid is repraesentat apud Dominam; 'Pharaoh' repraesentavit scientifica, quae tandem dimiserunt Dominum; 'Lot' autem sensualia, per quae intelligitur externus homo et ejus voluptates quae sensualium sunt, ita quae extima sunt, et hominem in pueritia solent captare et abducere a bonis; quantum enim homo indulget voluptatibus oriundis a cupiditatibus, tantam abstrahitur a caelestibus quae sunt amoris a charitatis, inest enim illis amor ex se et ex mundo, cum quibus amor caelestis concordare nequit; sed sunt quoque voluptates quae prorsus concordant cum caelestibus, quae quoque externa specie similes apparent, de quibus videantur quae prius n. 945, 994, 995, 997; voluptates autem oriundae a cupiditatibus coercendae sunt et abstergendae, quia aditum ad caelestia praecludunt; de his voluptatibus, non de illis, agitur in hoc capite per 'Lotum' quod se separaverit ab Abramo': et hic quod tales adessent, quae significantur per 'Lot cum illo': in genere autem per 'Lotum' significatur externus homo, ut patebit ex sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church