1545. 'Ipse et uxor illius': quod significet caelestia vera quae tunc apud Dominum, constare potest a significatione ipsius, nempe 'Abrami' quod sit Dominus, et quia Dominus, est caeleste apud Ipsum; quod homo sit, hoc habet ab illis quae apud illam; Dominus a caelestibus, nam solus caelestis fuit, sic ut ipsum caeleste, quare per 'Abramum,' et magis per 'Abrahamum' significantur caelestia: dein constare potest a significatione 'uxoris' quod sit verum adjunctum caelesti, ut ostensum prius n. 1468: quod sint caelestia vera, seu vera quae a caelestibus, constat ex eo quod 'Ipse' primum nominetur, et 'uxor illius' postea; aliud enim est caeleste verum et aliud verum caeleste; caeleste verum est quod originem ducit a caelesti, verum caeleste est quod a vero, quod implantatur caelesti per cognitiones.