153. Aedificata dicitur costa in mulierem, non autem mulier creata, aut formata, aut facta, ut prius ubi de regeneratione agitur: quod aedificata dicatur, causa est quia aedificare significat exstruere id quod lapsum est; in Verbo similiter, ubi 'aedificare' praedicatur de malis, 'erigere' de falsis, 'renovare' de utrisque; ut apud Esaiam, Aedificabunt vastitates aeternitatis, desolationes priscas erigent, et renovabunt urbes vastitatis, desolationes generationis et generationis, lxi 4;
'vastitates' hic et alibi pro malis, 'desolationes' pro falsis; illis applicatur vox 'aedificare,' his 'erigere,' sicut alibi quoque apud Prophetas, quod accurate observatur; apud Jeremiam, Adhuc aedificabo te, ut aedificata sis, virgo Israel, xxxi 4.