1519. Sphaerae charitatis et fidei cum sicut odores percipiuntur, sunt jucundissimae; sunt odores amoeni, sicut florum, liliorum, aromatum varii generis, cum indefinita varietate. Praeterea etiam sphaerae angelorum sistuntur quandoque visibiles, sicut atmosphaerae seu aurae, quae tam pulchrae, tam amoenae, et tam variae sunt ut nusquam describi possint.