Arcana Coelestia (Potts) n. 1514

Previous Number Next Number See English 

1514. Sphaerae quoque sistuntur sensibiles per odores, quos spiritus multo exquisitius sentiunt quam homines: sphaeris enim, quod mirum, correspondent odores. Qui studio simulatorio indulserunt et inde naturam contraxerunt, cum sphaera eorum vertitur in odorem, est nidor vomitalis. Qui studuerunt eloquentiae eo fine ut omnia sint in sui admirationem, eorum sphaera cum vertitur in odoriferam, est quasi odor panis usti. Qui meris voluptatibus indulserunt et in nulla charitate et fide fuerunt, odor sphaerae eorum est excrementitius. Similiter illorum qui in adulteriis vitam transegerunt, quorum odor est adhuc graveolentior. Qui in gravi odio et vindicta et in crudelitate vixerunt, eorum sphaera cum vertitur in odores, est fetor cadaverosus. Fetor murium spargitur ab illis qui sordide avari fuerunt. Fetor pediculorum domesticorum ab illis qui persequuntur innocentes. Odores hi non sentiri possunt ab aliquo homine nisi cui apertae sunt sensationes interiores, ut simul cum spiritibus sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church