Arcana Coelestia (Potts) n. 150

Previous Number Next Number See English 

150. Status hominis cum est in proprio, seu cum putat vivere ex se, comparatus est sopori, immo ab antiquis dictus sopor, in Verbo quod perfundantur spiritu soporis, ac dormitent somnum. Quod proprium hominis in se mortuum sit, seu quod nullus aliquam vitam habeat ex se, ostensum est in mundo spirituum, usque adeo ut mali spiritus, qui nihil nisi proprium amant et se ex semet vivere contumaciter instant, per vivas experientias convicti, et fassi quod non vivant ex se. Quomodo se habeat cum proprio hominis, scire prae aliis mihi datum est nunc intra aliquot annorum tempus; quod nempe ne hilum cogitaverim ex memet; et manifeste percipere datum quod unaquaevis idea cogitationis influeret, et quandoque quomodo et unde influeret. Quare homo qui putat se vivere ex se, in falso est; et per id quod credit se vivere ex se, appropriat sibi omne malum et falsum, quod nusquam sibi appropriaret, si sicut res se habet, crederet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church