Arcana Coelestia (Potts) n. 1499

Previous Number Next Number See English 

1499. Quod 'praecepit super illo Pharaoh viris, [et dimiserunt illum]' significet quod scientifica reliquerint Dominum, constat ex significatione 'Pharaonis' quod sit scientia; tum ex significatione 'virorum' quod sint intellectualia, ut ostensum prius n. 158; hic quia praedicantur de 'Pharaone' seu scientia, 'viri' significant adaequata. Quod scientifica reliquerint Dominum, ita se habet: cum caelestia conjunguntur veris intellectualibus et haec fiunt caelestia, tunc omnia quae inania sunt, ex se dissipantur; caeleste hoc secum habet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church