1492. Quod 'dixit, quid hoc fecisti mihi' significet quod Ipsi doluit, constare quoque potest ex ipsa indignatione in qua haec dicta; ipsa indolentia inde ita exprimitur; sensus internus talis est ut ipsa affectio quae latet in verbis, sit, quae internum sensum constituit; ad verba litterae non attenditur, sunt illa sicut nulla forent; affectio quae in his verbis, est indignatio quasi scientiae, et indolentia Domini, et quidem indolentia inde quod destruerentur ita scientifica quae cum oblectamento et deliciis hausit; se habet hoc, sicut dum infantes aliquid amant quod parentes vident illis noxium, cum illis aufertur, quod id illis dolori sit.