Arcana Coelestia (Potts) n. 1487

Previous Number Next Number See English 

1487. Quod 'percussit Jehovah Pharaonem plagis magnis' significet quod destructa sint scientifica, constat ex significatione 'Pharaonis' quod sit scientia in communi, proinde scientifica quae sunt scientiae; et ex significatione 'percuti plagis' quod sit destrui: ita se habet cum scientificis: comparantur in pueritia non alio fine quam fine sciendi, apud Dominum ex deliciis et affectione veri: scientifica quae in pueritia comparantur sunt perplura, sed disponuntur a Domino in ordinem ut inserviant usui, primum ut cogitare possit, dein ut usui per cogitationem sint, tandem ut fiat, nempe ut ipsa ejus vita consistat in usu, sitque vita usuum; haec praestant scientifica quae haurit in pueritia; absque illis nusquam externus ejus homo conjungi potest cum interno, et simul fieri usus; cum homo fit usus, hoc est, dum omnia cogitat, ex fine usus, et omnia facit ob finem usus, si non per manifestam reflexionem, usque per tacitam ex indole inde acquisita, tunc scientifica quae inserviverunt primo usui ut rationalis fiat, destruuntur, quia non amplius magis inserviunt, et sic porro: haec sunt quae hic intelliguntur per quod 'Jehovah percussit Pharaonem plagis magnis.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church