1472. 'Et erit, cum viderint te Aegyptii': quod significet scientiam cognitionum, quae describitur qualis est cum cognitiones caelestes vident, constare potest a significatione 'Aegypti' quod sit scientia cognitionum, ut prius ostensum; et inde quid significet 'si viderint Aegyptii,' quod nempe talis sit qualis describitur in hoc versu; scientia cognitionum hoc secum habet; et est quoddam naturale quod inest; etiam manifestatur apud pueros cum primum incipiunt discere; nempe quo altiora sunt eo magis (x)cupiunt, cumque audiunt quod caelestia et Divina, adhuc magis; sed hoc jucundum est naturale, et oritur a cupidine quae est externi hominis: haec cupido facit apud homines alios quod jucundum modo ponant in scientia cognitionum absque alio fine, cum tamen scientia cognitionum non aliud sit quam quoddam instrumentale, ob finem usus ut nempe inserviant caelestibus et spiritualibus pro vasis, et tunc primum cum inserviunt, sunt in usu, et jucundum suum ab usu accipiunt: unicuique constare potest si attendit, quod scientia cognitionum in se nihil aliud sit quam ut homo fiat rationalis, et inde spiritualis, et tandem caelestis, et per illas externus ejus homo adjungatur interno, quod cum fit, est in ipso usu; internus homo nihil spectat nisi usus; ob illum finem etiam insinuat Dominus jucundum quod percipit pueritia et adolescentia in scientiis; cum autem homo incipit jucundum ponere sola scientia, est cupiditas corporea quae aufert, et in quantum aufert seu ponit in sola scientia, in tantum removet se a caelesti et in tantum scientifica se claudunt versus Dominum et fiunt materialia; quantum vero scientifica addiscuntur ob finem usus, ut propter societatem humanam, propter Ecclesiam Domini in terris, propter regnum Domini in caelis, et magis propter Dominum, eo magis aperiuntur; quare etiam angeli, qui in scientia omnium cognitionum sunt, et quidem tali ut vix una pars myriadis possit tradi ad plenum captum hominis, usque scientias pro nihilo aestimant respective ad usum. Ex his constare potest quid significatur per haec, 'cum viderint te Aegyptii, et dicent, Uxor illius haec, et occident me, et te vivificabunt: hoc quia novit Dominus cum Puer et ita cogitavit, haec dicta sunt, nempe si a sola cupidine scientiae cognitionum auferretur, quod tunc scientia talis sit, ut caelestia non magis curet, sed modo cognitiones, quas cupido scientiae auferret: de his sequuntur plura.