Arcana Coelestia (Potts) n. 1468

Previous Number Next Number See English 

1468. 'Et dixit ad Sarai uxorem suam': quod significet quod ita cogitavit de veris quibus caelestia adjuncta, constat ex significatione 'Sarai' cum nominatur 'uxor'; uxor in sensu interno Verbi non aliud significat quam verum conjunctum bono, nam conjunctio veri cum bono non aliter se habet ac conjugium; cum nominatur maritas in Verbo, tunc 'maritus' significat bonum et 'uxor' verum, sed cum non nominatur maritus sed dicitur 'vir,' tunc ille significat verum et 'uxor' bonum, et hoc constanter in Verbo, ut quoque dictum prius n. 915; hic quia Abram nominatus, 'Sarai uxor' significat verum: ita 'dicere ad Sarai uxorem' in sensu interno est ita cogitare de veris quibus caelestia conjuncta. Historica vera sunt quod Abram sic dixit uxori suae cum profectus in Aegyptum, sed ut dictum, omnia historica Verbi sunt repraesentativa et omnia verba sunt significativa; historica non alia allata sunt, nec alio ordine, nec verba exprimentia alia, quam quae in sensu interno arcana illa exprimerent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church