Arcana Coelestia (Potts) n. 1461

Previous Number Next Number See English 

1461. 'Et descendit Abram in Aegyptum ad peregrinandum': quod significet instructionem in cognitionibus ex Verbo, constat ex significatione 'Aegypti' et ex significatione 'peregrinari'; quod Aegyptus significet scientiam cognitionum, et peregrinari instrui, videbitur in mox sequentibus. Quod Dominus sicut alius homo instructus fuerit in pueritia, constat ab illis apud Lucam quae ad vers. praec. 9, n. 1457, adducta, tum ab illis quae dicta mox supra de externo homine, qui non aliter cum interno homine ad correspondentiam et concordantiam redigi potest quam per cognitiones; externus homo est corporeus et sensualis, nec aliquid caeleste et spirituale recipit nisi ei sicut humo implantentur cognitiones; caelestia in his sua recipientia vasa possunt habere; sed cognitiones erunt ex Verbo; cognitiones ex Verbo tales sunt ut pateant ab Ipso Domino; ipsum enim Verbum est ex Domino per caelum, inque ejus omnibus et singulis est vita Domini, tametsi non ita in externa forma apparet; inde constare potest quod Dominus in pueritia non alias cognitiones voluerit imbuere quam Verbi, quod patens Ipsi fuit, ut dictum, ab Ipso Jehovah Patre Ipsius, cum Quo uniretur ac unus fieret; et eo magis quia nihil in Verbo dictum, quod non Ipsum in intimis spectet, et quod non ab Ipso prius venit; Humana enim Essentia fuit modo additamentum ad Ipsius Divinam, Quae fuit ab aeterno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church