Arcana Coelestia (Potts) n. 1444

Previous Number Next Number See English 

1444. 'Et Canaanita tunc in terra': quod significet hereditarium a matre malum in externo Ipsius homine, constare potest ab illis quae prius dicta de hereditario apud Dominum; natus enim fuit sicut alius homo, et Secum a matre traxit mala, contra quae pugnavit et quae evicit; notum est quod Dominus tentationes gravissimas subierit et sustinuerit, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et quidem tantas ut pugnaverit solus et ex propria potentia contra totum infernum; nemo potest tentationem subire nisi illi malum adhaereat; cui nullum malum, ne minimum tentationis habere potest; [2] malum est quod infernales spiritus excitant; apud Dominum non malum aliquod actuale aut proprium fuit ut apud omnes homines, sed malum hereditarium a matre, quod hic vocatur 'Canaanita tunc in terra,' de quo videantur quae dicta supra ad vers. 1, n. 1414, nempe quod bina hereditaria sint quae connascuntur homini, unum ex patre, alterum ex matre; quod a patre, hoc manet in aeternum, quod a matre, hoc dispergitur a Domino cum homo regeneratur; at hereditarium Domini a Patre Ipsius fuit Divinum, hereditarium a matre fuit malum de quo hic, per quod tentationes subiit, de quibus videatur Marc. i 12, 13; Matth. iv 1; Luc. iv 1, 2; se,d ut dictum, Ipsi nullum actuale seu proprium malum, nec aliquod hereditarium a matre malum postquam per tentationes evicit infernum, quare hic dicitur quod tunc fuerit, nempe, 'Canaanita tunc in terra.' [3] Canaanitae fuerunt qui habitabant juxta mare et juxta litus Jordanis, ut constat apud Mosen, Exploratores reversi dixerunt, Venimus in terram quo misisti nos, et etiam fluens lacte et melle illa, et hic fructus ejus; nisi quod fortis populus habitans in terra, et urbes munitae magnae valde, et etiam natos Anaki vidimus ibi; Amalekus habitat in meridie, et Hittaeus, et Jebusaeus, et Emoraeus habitat in monte, et Canaanita habitat juxta mare, et juxta litus Jordanis, Num. xiii 27-29;

'quod Canaanitae habitaverint juxta mare et juxta litus Jordanis' significabat inde malum apud externum hominem, quale est hereditarium a matre, nam mare et Jordanes erant termini: [4] quod malum tale per 'Canaanitam' significetur, constat quoque apud Zachariam, Non erit Canaanita amplius in domo Jehovae Zebaoth in die illo, xiv 21;

ubi de regno Domini, quo significatur quod Dominus evicerit malum per 'Canaanitam' intellectum et a regno Suo expulerit. Omnia genera malorum significantur per gentes idololatras in terra Canaanaea, inter quas Canaanitae, ut Gen. xv (x)19-21; Exod. iii 8, 17; xxiii 23, 28; xxxiii 2; xxxiv 11; Deut. vii 1; xx 17; Jos. iii 10; xxiv 11; Jud. iii 5; quodnam malum per unamquamvis gentem in specie significatur, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicendum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church