Arcana Coelestia (Potts) n. 1441

Previous Number Next Number See English 

1441. Quod haec significentur per 'Shechem,' constare quoque potest ex eo quod Shechem sit prima quasi statio in terra Canaane quo pervenitur a Syria seu a Harane; et quia per 'terram Canaanem' significatur caelestia amoris, constat quod per 'Shechemum' significetur prima apparitio caelestium; Jacobus cum ex Harane in terram Canaanem rediit, pariter ad Shechemum venit, ut ex his constare potest, Jacob profectus est in Succoth, et aedificavit sibi domum, et pecori suo fecit tentoria, ideo vocavit nomen loci Succoth; et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, cum venit ille ex Padan Aram, et castrametatus est ante urbem,... et erexit ibi altare, Gen. xxxiii 17-20;

ubi quoque per 'Shechem' primum lucis significatur: apud Davidem, Deus locutus est in sanctitate Sua; Exsultabo, partiar Shechemum, et vallem Succoth dimetiar. Mihi Gilead et Mihi Menasseh; et Ephraim robur capitis Mei, Jehudah legislator Meus. Moabus pelvis lotionis Meae, super Edomum mittam calceum Meum, super Philistaea clangam, Ps. lx 8-10 [A.V. 6-8]; cviii 8-10 [A.V. 7-9];

ubi per 'Shechemum' quoque simile quid significatur: quod nomina nihil aliud significent quam res, ita etiam Shechem, manifeste ex his Davidis propheticis constare potest, alioquin vix nisi nominum congeries forent. Quod Shechem facta urbs refugii, Jos. xx 7, et quoque urbs sacerdotum, Jos. xxi 21, et quod ibi foedus, Jos. xxiv 1, 25, simile etiam involvit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church