1432. 'Et accepit Abram Sarai uxorem suam': quod significet bonum cui adjunctum verum, constare potest ex illo quod significatur in Verbo per 'hominem et ejus uxorem,' de quo n. 915; ita hic per 'Sarai' nihil aliud significatur in sensu interno quam verum. Est in omnibus et singulis apud hominem instar conjugii, nec usquam tam minimum dari potest in quo non instar illud sit, tam in externo homine et ejus singulis quam in interno et ejus singulis; causa est quia omnia et singula existunt et subsistunt a Domino, et Ipsius Humanae Essentiae unitione quasi conjugio cum Divina, et ab Utriusque conjunctione, seu conjugio caelesti, cum Ipsius regno in caelis et in terris; hic cum repraesentandum verum adjunctum bono Domini, non aliter repraesentari potuit, quia per historica hic de Abramo, quam per 'uxorem': quod instar conjugii sit in omnibus et singulis, videantur quae prius n. 54, 55, 718, 747, 917.