143. Quod per 'bestias et animalia' antiquitus significatae sint affectiones et similia apud hominem, hodie peregrinum apparere potest; sed quia in caelesti idea fuerunt, et talia quoque in mundo spirituum repraesentantur per animalia, et quidem per talia animalia quibus similia sunt, ideo non aliud intellexerunt cum ita locuti sunt: in Verbo nec alia intelliguntur ubicumque bestiae nominantur in genere et in specie; totum Verbum propheticum plenum est similibus, quare qui non novit quid unaquaevis bestia significat in specie, nusquam intelligere potest quid Verbum in interno sensu continet: sed, ut dictum prius, bestiae sunt duplicis generis, malae quia noxiae, bonae quia innoxiae; per bonas significantur affectiones bonae, sicut per 'oves, agnos, columbas'; hic quia de caelesti seu de caelesti spirituali homine agitur, similiter: quod 'bestiae' in genere significent affectiones, ex aliquibus locis in Verbo confirmatum videatur prius, n. 45, 46; ut non opus sit amplius confirmare.