Arcana Coelestia (Potts) n. 1424

Previous Number Next Number See English 

1424. 'Et benedicentur in te omnes familiae humi': quod significet quod omnia bona et vera a Domino, constare potest a significatione 'benedicere,' de qua in hoc versu et in praecedente, tum a significatione 'familiarum humi' quod sint omnia bona et vera: 'familiae' enim in Verbo simile significant ac gentes ut et populi, praedicantur enim familiae in Verbo tam de gentibus quam de populis, et dicuntur familiae gentium et familiae populorum; 'gentes,' ut ostensum, significant bona, et 'populi,' ut quoque ostensum, significant vera, n. 1259, quare 'familiae' tam bona quam vera, n. 1261. Quod dicantur 'omnes familiae humi' est quia omnia bona et vera sunt fidei amoris quae est Ecclesiae; quod per 'humum' significetur Ecclesia, proinde fides quae Ecclesiae, ostensum est prius n. 566.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church