Arcana Coelestia (Potts) n. 1422

Previous Number Next Number See English 

1422. 'Benedicam benedicentibus tibi': quod significet omnem felicitatem illis qui ex corde agnoscunt Dominum, constare potest a significatione 'benedictionis' quod involvat omnia et singula quae a Domino, tam quae bona sunt quam quae vera, ita caelestia, spiritualia, naturalia, mundana et corporea; et quia benedictio complectitur universali sensu omnia illa, constare potest in singulis locis ex serie quid 'benedicere' significat, nam se habet applicate ad illa de quibus praedicatur; constat inde quod 'benedicam benedicentibus tibi' significet omnem felicitatem illis qui ex corde agnoscunt Dominum; [2] nam hic in sensu interno, ut dictum, agitur de Domino; 'benedicere Jehovae seu Domino' fuit apud antiquos formula sollemnis, sicut constare potest in Verbo, ut apud Davidem, In congregationibus benedicite Deo, Domino ex fonte Israelis, Ps. 1xviii 27 [A.V. 26]:

apud eundem, Cantate Jehovae, benedicite Nomini Ipsius, evangelizate de die in diem salutem Ipsius, Ps. xcvi 2:

apud Danielem, In visione noctis arcanum revelatum est, ideo Daniel benedixit Deo caelorum, dixit, Esto Nomen Ipsius Dei benedictum a saeculo usque in saeculum, quia sapientia et potentia Ipsi, ii 19, 20:

de Zacharia et Simeone etiam legitur quod benedixerint Deo, Luc. i 64; ii 28; patet hic quid 'benedicere Domino,' nempe cantare Ipsi, evangelizare salutem Ipsius, praedicare sapientiam et potentiam Ipsius, ita confiteri et agnoscere Dominum ex corde; qui hoc faciunt, non possunt non benedici a Domino, hoc est, donari illis quae sunt benedictionis, nempe bono caelesti, spirituali, naturali, mundano et corporeo, quae bona sunt, ubi ita sibi succedunt, in quibus felicitas. [3] Quia formula communis fuit 'Benedicere Jehovae seu Domino,' et 'Benedici a Jehovah seu Domino,' ideo quoque formula communis fuit, dicere 'Benedictus Jehovah,' ut apud Davidem, Benedictus Jehovah, quia audivit vocem precum mearum, Ps. xxviii 6:

apud eundem, Benedictus Jehovah, quia admirabilem fecit misericordiam Suam mihi, Ps. xxxi 22:

apud eundem, Benedictus Deus, Qui non rejecit preces meas, et misericordiam Suam a mecum, Ps. 1xvi 20:

apud eundem, Benedictus Jehovah Deus, Deus Israelis, faciens mirabilia solus, et benedictum nomen gloriae Ipsius in aeternum, et implebitur gloria Ipsius omnis terra, Ps. 1xxii 18, 19:

apud eundem, Benedictus Tu Jehovah, doce me statuta Tua, Ps. cxix 12: apud eundem, Benedictus Jehovah, petra mea, docens manus meas, Ps. cxliv 1:

apud Lucam, Zacharias impletus spiritu sancto, prophetavit, dicens, Benedictus Deus Israelis, quia visitavit et fecit liberationem populo Suo, i 67,68.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church