Arcana Coelestia (Potts) n. 1411

Previous Number Next Number See English 

1411. 'Abi e terra tua': quod significet corporea et mundana a quibus recederet, constat a significatione 'terrae' quae varia es seque habet applicate ad personam seu rem de qua praedicatur, sicut etiam in primo capite Geneseos ubi 'terra' quoque significavit externum hominem; et alibi, n. 82, 620, 636, 913; quod hic corporea et mundana est causa quia haec sunt externi hominis. Terra in proprio sensu est ipsa terra, regio, aut regnum, etiam est incola qui ibi, tum ipse populus et ipsa gens quae in terra illa; ita vox terrae non solum significat in lato sensu populum seu gentem, sed etiam in stricto incolam; cum praedicatur terra de incola, tunc se habet significatio secundum rem de qua praedicatio, hic de corporeis et mundanis, nam terra nativitatis e qua abiret Abramus, erat idololatrica, ita hic in sensu historico quod 'abiret ab illa terra,' sed in sensu repraesentativo est quod ab illis quae sunt externi hominis recederet, hoc est, quod externa non resisterent nec interturbarent; et quia de Domino, quod Externa concordarent cum Internis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church