1397. Quia perceptiones tam exquisitae sunt, mali spiritus non approximare possunt ad sphaeram aut aliquam societatem ubi spiritus boni, qui in amore mutuo; cum modo approximant, incipiunt angi, querentes et lamentantes. Quidam ex audacia et sui fiducia, qui malus, ingessit se in aliquam societatem quae in primo limine caeli, sed ilico cum alluit, vix respirare potuit, et sensit fetorem sui cadaverosum, quare relapsus.