1394. Quia talis perceptio est ut unus possit in instanti scire qualis alter est quoad amorem et fidem, inde est quod secundum consensum in societate conjungantur, et secundum dissensum dissocientur; et hoc tam exquisite ut ne minimum differentiae sit quod non dissociet aut consociet; inde societates in caelis tam distinctae sunt ut distinctius nihil cogitari possit et hoc secundum omnes differentias amoris et fidei in Dominum, quae innumerabiles sunt; inde forma caelestis, quae talis est ut unum hominem referat; quae forma continue perficitur.