Arcana Coelestia (Potts) n. 1384

Previous Number Next Number See English 

1384. Primum genus quod angelicum est quod percipiant quid verum et bonum, percipiant quid a Domino et quid a semet, tum quod cogitant, loquuntur et agunt, cum a semet, unde et quale: loqui datum cum Antiquissimae Ecclesiae filiis de illorum perceptione; dixerunt quod nihil ex se cogitent aut cogitare possint, et nihil ex se velint, sed quod percipiant omnia et singula quae cogitant et volunt, quid a Domino et quid aliunde; percipiantque non modo quantum a Domino et quantum velut a semet, sed etiam, cum velut a semet, undenam, a quibus angelis, tum quales angeli, quae eorum cogitata, cum omni differentia, ita qui influxus, et innumera alia. Perceptiones hujus generis sunt cum multa varietate; apud angelos caelestes qui in amore in Dominum sunt, est perceptio boni, et inde omnium quae sunt veri; et quia ex bono percipiunt veram, non admittunt loquelam minus ratiocinationem de vero, sed dicunt ita esse, vel non ita esse; angeli vero spirituales qui quoque perceptionem habent sed non talem ut caelestes, loquuntur de vero et bono; sed usque percipiunt at cum differentia, nam varietates innumerabiles hujus perceptionis sunt; varietates se referunt ad haec quod percipiant num a Domini voluntate, num ex venia, et num ex permissione, quae perquam distincta inter se sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church