1377. Quod locus, mutatio loci, et distantia sit apparentia in mundo spirituum, inde constare potuit quod omnes quotcumque animae et spiritus fuerunt a prima creatione, appareant constanter in suis locis, nec usquam mutent loca nisi cum mutatur eorum status, et sicut mutatur status, etiam iis variantur loca et distantiae; sed quia unusquisque habet statum communem qui regnat, et mutationes status particulares et singulares usque spectant communem, inde est quod post mutationes istas redeant ad suum situm.