Arcana Coelestia (Potts) n. 1363

Previous Number Next Number See English 

1363. Quod 'Abram, Nahor et Haran' fuerint filii Terahi et quod quoque gentes ab illis ut a suis patribus nominatae et quod per illos hic significentur cultus idololatrici, constat ab illis quae supra ostensa sunt, tum quoque ex eo quod per 'Terahum' cujus filii fuerunt, significetur idololatria: sed quinam cultus idololatrici per tres Terahi filios, et dein per Lotum, filium Haranis, hic significentur, constare potest ex cultibus idololatricis, si inspiciuntur secundum genera. Sunt cultus idololatrici in genere quatuor, unus interior altero; tres interiores sunt sicut filii unius parentis, quartus est sicut filius tertii. Sunt cultus idololatrici interni et externi; interni sunt qui condemnant hominem, externi autem non ita; quo cultus idololatricus interior est, eo magis condemnat, at quo exterior, eo minus: interni idololatrae non agnoscunt Deum, sed adorant se et mundum, et pro idolis habent omnes cupiditates; at externi possunt agnoscere Deum, tametsi ignorant quis Deus universi: interni idololatrae cognoscuntur a vita quam sibi acquisiverunt, quae vita quantum recedit a vita charitatis tantum interiores idololatrae sunt; externi idololatrae solum ex cultu qui tametsi idololatrae sunt, usque vitam charitatis possunt habere: interni idololatrae possunt profanare sancta, at externi idololatrae non possunt; quare ne profanentur sancta, toleratur idololatria externa, sicut constare potest ab illis quae dicta prius n. 571, 582, et supra ad vers. 9, n. 1327.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church