Arcana Coelestia (Potts) n. 1361

Previous Number Next Number See English 

1361. Quod ex idololatria Ecclesia repraesentativa facta sit, nullus scire potest nisi sciat quid repraesentativum est; quae in Ecclesia Judaica repraesentabantur, et quae in Verbo, est Dominus, ac Ipsis regnum, proinde caelestia amoris, et spiritualia fidei; haec sunt quae repraesentantur, praeter plura quae ad illa pertinent, sicut omnia quae sunt Ecclesiae: repraesentantes sunt vel personae, vel res quae sunt in mundo aut super tellure, verbo omnia quae sunt objecta sensuum, usque adeo ut vix aliquid objectum sit quod non repraesentativum esse possit: sed generalis lex repraesentationis est quod nihil reflectatur super personam aut super rem quae repraesentat, sed super illud ipsum quod repraesentatur; ut pro exemplo: [2] omnis rex quicumque fuit, in Juda et Israele, immo in Aegypto, et alibi, potuit repraesentare Dominum; ipsum regium eorum est repraesentativum; ita potuit rex omnium pessimus, sicut Pharaoh qui erexit Josephum super terram Aegypti; Nebuchadnezzar in Babele, Dan. ii 37, 38, Saul et ceteri reges Jehudae et Israelis, qualescumque fuerunt; ipsa unctio, unde appellati uncti Jehovae, hoc involvit. Similiter omnes sacerdotes quotcumque fuerunt, repraesentabant Dominum; ipsum sacerdotale est repraesentativum; sacerdotes qui fuerunt mali et immundi, similiter; quia in repraesentativis nihil reflectebatur super personam qualis fuit. Nec solum homines repraesentabant sed etiam bestiae, sicut omnes quae sacrificabantur; 'agni et oves' repraesentabant caelestia, 'columbae et turtures' spiritualia; 'arietes, hirci, juvenci et boves' similiter sed caelestia et spiritualia inferiora. [3] Nec solum animata, ut dictum, repraesentabant sed etiam inanimata, sicut altare, immo lapides altaris, tum arca et tentorium cum omnibus quae ibi, ut et templum cum omnibus quae ibi, quod cuivis notum esse potest; ita lucernae, panes, vestes Aharonis: nec solum haec repraesentativa fuerunt sed etiam omnes ritus qui fuerunt in Ecclesia Judaica. In Antiquis Ecclesiis repraesentativa se extendebant ad omnia objecta sensuum, sicut ad montes et colles, adque valles, planities, fluvios, rivos, fontes, cisternas, ad lucos, ad arbores in genere, et ad quamcumque arborem in specie, usque adeo ut unaquaevis arbor aliquid certum significaret, quae postea cum Ecclesia significativa cessavit, facta sunt repraesentativa; ex his constare potest quid per repraesentativa intelligatur: et quia non solum per homines, quicumque et qualescumque essent sed etiam per bestias, tum etiam per inanimata, repraesentari potuerunt caelestia et spiritualia, illa nempe quae sunt regni Domini in caelis, et quae sunt regni Domini in terris, inde constat quid Ecclesia repraesentativa. [4] Repraesentativa se habuerunt quod coram spiritibus et angelis apparerent omnia sancta quae fiebant secundum ritus mandatos, ut cum summus sacerdos lavasset se aquis, amictu pontificali indutus ministraret, coram candelis accensis staret, utcumque ille fuisset, etiam si vel immundissimus et corde suo idololatres; ita quoque ceteri sacerdotes; nam, sicut dictum, in repraesentativis non reflectebatur super personam sed super ipsum illud quod repraesentabatur, prorsus abstracte a persona, sicut abstracte a bovibus, juvencis, agnis quae sacrificabantur, aut a sanguine qui effundebatur circum altare, ut et abstracte ab ipso altari, et sic porro. [5] Ecclesia haec repraesentativa instituta est postquam omnis cultus internus periit, et cum factus non solum mere externus sed etiam idololatricus, ob causam ut aliqua conjunctio caeli foret cum terra, seu Domini per caelum cum homine; et hoc postquam periit conjunctio per interna cultus: sed qualis conjunctio haec sit per sola repraesentativa, ex Divina Domini Misericordia, dicetur in sequentibus. Repraesentativa non prius incohantur quam in capite sequente, ubi omnia et singula quae ibi et in sequentibus, pure repraesentativa sunt: hic agitur de statu illorum qui patres fuerunt, antequam quidam ex illis et posteri eorum repraesentativi facti, qui quod in idololatrico cultu fuerint, supra ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church