1313. 'Quam aedificabant filii hominis': quod significet quae sibi finxerunt, constat absque explicatione: 'filii hominis' sunt hic filii Ecclesiae; qui enim non ab Ecclesia sunt et non habent cognitiones fidei apud se, talia fingere non possunt; quod illi non possint profanare sancta, ostensum est prius n. 301-303, 593.