1290. 'Cum proficiscerentur ii ab oriente': quod significet cum recederent a charitate, constat a significatione 'proficisci' et significatione 'orientis' in Verbo; quod 'proficisci' hic sit recedere, constat quia praedicatur de charitate, quae est 'oriens, e qua proficiscerentur.'