129. Cuivis notum esse potest quod principia capta, etiam falsissima, regant hominem, et quod principiis omnis scientia et ratiocinatio faveat, nam innumera assentientia affluunt, ita confirmatur in falsis; quare cui principium est quod nihil credat priusquam videt et intelligit, nusquam credere potest; nam spiritualia et caelestia nec oculis videt, nec phantasia capit. Sed verus ordo est ut ex Domino, hoc est, ex Verbo Ipsius sapiat; tunc omnia succedunt, et quoque in rationalibus et scientificis illustratur: nusquam enim negatum est scientias discere, quia utiles sunt vitae et delectabiles; et qui in fide: ei nusquam negatum est cogitare et loqui sicut eruditi mundi, sed ex illo principio quod credat Verbo Domini et confirmet veritates spirituales et caelestes per veritates naturales, terminis orbi erudito familiaribus, quantum potest; quare ex Domino erit principium non ex semet; illud est vita, hoc autem est mors.