Arcana Coelestia (Potts) n. 1271

Previous Number Next Number See English 

1271. Erant postea spiritus quidam dolosi qui volebant ut emergerent, eisque infundebant ut dicerent se nihil esse, ut sic possent subire; auditum tunc tumultuosum in inferno isto, sicut turbulentum magnum volumen, quod erat emotio eorum quod cuperent eniti, quare etiam permissum erat iterum ut aliqui exsurgerent, et visi in loco eodem ubi priores; tentabant inde infundere mihi persuasivum lethale, adjuti a geniis dolosis, sed incassum quia tutatus a Domino; percepi usque manifeste, quod persuasivum eorum esset suffocativum: putabant se omnia posse, et unicuique vitam posse adimere; sed quia putabant se omnia posse, erat modo infans qui eos detrudebat, ex cujus praesentia ita titubabant ut clamarent quod angerentur, et quidem ita valde ut ad supplicationes confugerent: dolosi quoque puniti sunt, primum ab iis fere suffocati ei postea conglutinati ut desisterent a talibus, sed dein liberati.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church