Arcana Coelestia (Potts) n. 1258

Previous Number Next Number See English 

1258. Quod 'ab illis dispersae sint gentes in terra' significent quod inde omnes cultus Ecclesiae quoad bona aut mala, {1}quod haec significentur per 'gentes' constat a significatione gentium: per gentem intellectae sunt, ut prius dictum, plures familiae simul; plures familiae quae unum agnoscebant patrem, faciebant unam gentem in Antiquissima et Antiqua Ecclesia; sed quod in interno sensu 'gentes' significent cultus Ecclesiae, et quidem quoad bona aut mala in cultu, ita se res habet: cum familiae et gentes spectantur ab angelis, nusquam habent ideam gentis sed modo ideam cultus apud eam; spectant enim omnes ex ipsa qualitate, seu ex eorum quali; qualitas seu quale hominis ex quo spectatur in caelo, est charitas et fides: hoc manifeste capi potest ab unoquovis, si attendat, cum aliquem hominem, aut aliquam familiam, aut aliquam gentem spectat; utplurimum cogitat quales sunt, quisque ab eo quod apud eum tunc regnat, idea qualitatis eorum ilico obvenit, et exinde apud se considerat eos; magis adhuc Dominus, et ab Ipso angeli, non spectare possunt hominem, familiam, et gentem, quam a quali eorum quoad charitatem et fidem, inde in sensu interno per 'gentes' nihil aliud significatur quam cultus Ecclesiae, et quidem quoad ejus quale, quod est bonum charitatis et verum fidei inde; quando vox gentium in Verbo occurrit, angeli nusquam manent in idea gentis, secundum sensum litterae historicum, sed in idea boni et veri apud gentem quae nominatur. @1 Perhaps et has been omitted here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church